HERACLIDARUM Descensus

HERACLIDARUM Descensus
HERACLIDARUM Descensus
seu Reditus, nota celebris et character tem porum est in antiquis Chronicis, a quo initium pleriqueve faciunt Historiae verae. Unde Ephorum Cumanum, cum res publice gestas scribere instituisset, veteibus fabulis omissis, τὰ ἀπὸ τῆς Η῾ρακλειδῶν καθόδου τραχθέντα συνταξάμενον ταύτην αρχην` ποιήσαςθαι τῆς ἱςτορίας, illa, quae ab Heraclidarum reditu facta collegisse, hocqueve initium fecisse Hiftoriae suae, legimus apud Diod. Sic. l. 4. ubi Callistbenem et Theopompum eius exemplo pariter abstinuisse a priscis fabulis, addit. Sed in diversa tempora conicitur ab Historicis haec epocha: forte quia τῆς Καθόδου conatus etiam irriti id nomen a nonnullis tulêrunt, uti conicit Scalig. in Eusebianis, qui 4. nobilia intervalla, inter cladem Ilii et primam Olympiadem, notans, quibus tamquam metis designari tempus a vett. Chronologis, Herod. aliis, observavit, primam locat Η῾ρακλειδῶν καθόδον a Troia capta LXXX. ann. Certe Heraclidae, mortuo Eurystheo, a quo Peloponneso pulsi fuerant, cum primo reditum conantes caede Hylli ausis excidissent; postea rursum frustra eundem conatum resumpsissent; tertiâ demum vice, Tisameno in Peloponneso imperante, destinata perfecêrunt. De quo ultimo et vero reditu sic Velleius Paterc. l. 1. c. 1. et 2. post Orestis interitum, filii eius Penthilus et Tisamenus regnavêre triennio. Tum fere anno octogesimo post Troiam captam, centesimo et vigesimo, quam Hercules ad Deos excesserat, Pelopis progenies, quae omni hoc tempore, pulsis Heraclidis, Peloponnesi imperium obtinuerat, ab Herculis progenie expellitur, Duces recuperandi Imperii fuêre, Temenus, Cresphontes, Aristodemus; quorum atavus fuerat. Eodem fere tempore Athenae sub Regibus esse desiêrunt. E' quibus Temeno (cui utpote maximo natu et expeditionis principi ab aliis tota haec res tribuitur) Argi cessêre; Cresphonti per sortem Messene. Aristodemus ipse iam fulmine perierat: igitur filii eius gemini Procles et Eurysthenes Sparta potiti sunt, a quibus familiae duae Regiae Spartan. sunt ortae, vide Paus. in Laconic. et C. Nep. in Agesilao, c. 4. Consentiunt in tempore reditus Velleio Thucydid. Plutarch. Tatian. Quosinter recentiores secuti sunt Scalig. Calvisius, Alii: quam in rem vide plura apud Ant. Thys. IC. Not. ad Vellei. Paterc. d. l. Strab. l. 8. p. 383. et l. 9. p. 427.
Viri Celebres.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • HISTORIA — quae ad memoriam refertur, sicut Poesis ad phantasiam et Philosophia ad rationem, Cadmi inventum perhibetur Plin. l. 6. c. 56. estqueve vel Naturalis, vel Civilis. Illa naturae res gestas et facinora commemotans, pro triplici eius statu, prout… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”